monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > sectio 173 > sbsMin.43.140v > sectio 75 > sectio 171 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 4 > sectio 10 > csg68.363 > uwbM.p.th.f.68.219 > sectio 68 > sectio 25 > sectio 66 > sectio 102 > sectio 14 > habCod.Guelf.64Weiss..641 > sectio 23 > Orosius, De arbitrii libertate, 4. > sectio 51 > 'acanthis' in ' 9' > sectio 31 > sectio 21 > bnfGrec107.621 > sectio 1 > sectio 56 > sectio 3 > sectio 26 > sectio 27 > sectio 87 > sectio 28 > csg46.102 > sectio 62 > sectio 31 > sectio 124 > sectio 60 > sectio 9 > csg85.208 > sectio 55 > sectio 5 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 140, 20
Non igitur de corde tuo vaticinari praesumas, sed iuxta sacri eloquii doctrinam universa discas et doceas, orans cum Propheta, et dicens: Iuxta eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum , non supra, non extra, non contra. Sunt enim, qui temere scrutantur alta Dei. Sed, testimonio Salomonis, mel nimis comedenti non est bonum, et scrutator maiestatis opprimetur a gloria . Et Ecclesiastes dicit: Sapiens efficiar, et sapientia longe recessit a me . Accedet enim homo ad cor altum, et exaltabitur Deus . Mirabilis sane facta est scientia Dei, et non poteris ad eam . Proinde doctor Ecclesiae Paulus cum obsecratione nos admonet dicens: Dico per gratiam Dei, quae data est omnibus, qui sunt inter vos, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem . Alta nimirum sapere mors est, et facile periclitatur, qui se in eminenti considerans obstupescit. Denique loquens angelus ad Tobiam: Sacramentum, inquit, regis abscondere bonum est: opera vero eius revelare honorificum . Distingue ergo inter sacramenta et opera.